De Bello Gallico

De Bello Gallico – Julius Caesar

Lateinische Ausgabe. ‘De bello Gallico’, oder ‘Über den gallischen Krieg’ ist der eigenständig verfasste Bericht des römischen Feldherrn Gaius Julius Caesar über die Kämpfe in Gallien. Obwohl es historisch nicht einwandfrei zu werten ist, gilt das Werk nach wie vor als Hauptquelle zu Caesars Feldzügen. Bis heute gehört es zu den melst gelesenen lateinischen Büchern und versprüht nach wie vor eine große Faszination und Anziehungskraft.

De Bello Gallico

De Bello Gallico.

Format: Taschenbuch/eBook

De Bello Gallico.

ISBN: 9783849653415 (eBook)

ISBN: 9783849671129 (Taschenbuch)

 

Auszug aus dem Werk:

 

1. Gallia est omnis divisa in partes tres, quarum unam incolunt Belgae, aliam Aquitani, tertiam quiipsorum lingua Celtae, nostra Galli appellantur. [2] Hi omnes lingua, institutis, legibus inter sedifferunt. Gallos ab Aquitanis Garumna flumen, a Belgis Matrona et Sequana dividit. [3] Horumomnium fortissimi sunt Belgae, propterea quod a cultu atque humanitate provinciae longissime absunt, minimeque ad eos mercatores saepe commeant atque ea quae ad effeminandos animos pertinentimportant, [4] proximique sunt Germanis, qui trans Rhenum incolunt, quibuscum continenter bellumgerunt. Qua de causa Helvetii quoque reliquos Gallos virtute praecedunt, quod fere cotidianis proeliiscum Germanis contendunt, cum aut suis finibus eos prohibent aut ipsi in eorum finibus bellum gerunt. [5] [Eorum una, pars, quam Gallos obtinere dictum est, initium capit a flumine Rhodano, contineturGarumna flumine, Oceano, finibus Belgarum, attingit etiam ab Sequanis et Helvetiis flumen Rhenum, vergit ad septentriones. [6] Belgae ab extremis Galliae finibus oriuntur, pertinent ad inferiorem partemfluminis Rheni, spectant in septentrionem et orientem solem. [7] Aquitania a Garumna flumine adPyrenaeos montes et eam partem Oceani quae est ad Hispaniam pertinet; spectat inter occasum solis etseptentriones.]

2. Apud Helvetios longe nobilissimus fuit et ditissimus Orgetorix. Is M. Messala, [et P.] M. Pisoneconsulibus regni cupiditate inductus coniurationem nobilitatis fecit et civitati persuasit ut de finibussuis cum omnibus copiis exirent: [2] perfacile esse, cum virtute omnibus praestarent, totius Galliaeimperio potiri. [3] Id hoc facilius iis persuasit, quod undique loci natura Helvetii continentur: una exparte flumine Rheno latissimo atque altissimo, qui agrum Helvetium a Germanis dividit; altera ex partemonte Iura altissimo, qui est inter Sequanos et Helvetios; tertia lacu Lemanno et flumine Rhodano, quiprovinciam nostram ab Helvetiis dividit. [4] His rebus fiebat ut et minus late vagarentur et minus facilefinitimis bellum inferre possent; [5] qua ex parte homines bellandi cupidi magno dolore adficiebantur. [6] Pro multitudine autem hominum et pro gloria belli atque fortitudinis angustos se fines haberearbitrabantur, qui in longitudinem milia passuum CCXL, in latitudinem CLXXX patebant.

3. His rebus adducti et auctoritate Orgetorigis permoti constituerunt ea quae ad proficiscendumpertinerent comparare, iumentorum et carrorum quam maximum numerum coemere, sementes quammaximas facere, ut in itinere copia frumenti suppeteret, cum proximis civitatibus pacem et amicitiamconfirmare. [2] Ad eas res conficiendas biennium sibi satis esse duxerunt; in tertium annumprofectionem lege confirmant. [3] Ad eas res conficiendas Orgetorix deligitur. Is sibi legationem adcivitates suscipit. In eo itinere persuadet Castico, Catamantaloedis filio, Sequano, cuius pater regnumin Sequanis multos annos obtinuerat et a senatu populi Romani amicus appellatus erat, ut regnum incivitate sua occuparet, quod pater ante habuerit; [4] itemque Dumnorigi Haeduo, fratri Diviciaci, quieo tempore principatum in civitate obtinebat ac maxime plebi acceptus erat, ut idem conareturpersuadet eique filiam suam in matrimonium dat. [5] Perfacile factu esse illis probat conata perficere, propterea quod ipse suae civitatis imperium obtenturus esset: [6] non esse dubium quin totius Galliaeplurimum Helvetii possent; se suis copiis suoque exercitu illis regna conciliaturum confirmat. [7] Hacoratione adducti inter se fidem et ius iurandum dant et regno occupato per tres potentissimos acfirmissimos populos totius Galliae sese potiri posse sperant.

4. Ea res est Helvetiis per indicium enuntiata. Moribus suis Orgetoricem ex vinculis causam dicerecoegerunt; damnatum poenam sequi oportebat, ut igni cremaretur. [2] Die constituta causae dictionisOrgetorix ad iudicium omnem suam familiam, ad hominum milia decem, undique coegit, et omnesclientes obaeratosque suos, quorum magnum numerum habebat, eodem conduxit; per eos ne causamdiceret se eripuit. [3] Cum civitas ob eam rem incitata armis ius suum exequi conareturmultitudinemque hominum ex agris magistratus cogerent, Orgetorix mortuus est; [4] neque abestsuspicio, ut Helvetii arbitrantur, quin ipse sibi mortem consciverit.

5. Post eius mortem nihilo minus Helvetii id quod constituerant facere conantur, ut e finibus suisexeant. [2] Ubi iam se ad eam rem paratos esse arbitrati sunt, oppida sua omnia, numero ad duodecim, vicos ad quadringentos, reliqua privata aedificia incendunt; [3] frumentum omne, praeter quod secumportaturi erant, comburunt, ut domum reditionis spe sublata paratiores ad omnia pericula subeundaessent; trium mensum molita cibaria sibi quemque domo efferre iubent. Persuadent Rauracis etTulingis et Latobrigis finitimis, uti eodem usi consilio oppidis suis vicisque exustis una cum iisproficiscantur, Boiosque, qui trans Rhenum incoluerant et in agrum Noricum transierant Noreiamqueoppugnabant, receptos ad se socios sibi adsciscunt.

6. Erant omnino itinera duo, quibus itineribus domo exire possent: unum per Sequanos, angustum etdifficile, inter montem Iuram et flumen Rhodanum, vix qua singuli carri ducerentur, mons autemaltissimus impendebat, ut facile perpauci prohibere possent; [2] alterum per provinciam nostram, multo facilius atque expeditius, propterea quod inter fines Helvetiorum et Allobrogum, qui nuperpacati erant, Rhodanus fluit isque non nullis locis vado transitur. [3] Extremum oppidum Allobrogumest proximumque Helvetiorum finibus Genava. Ex eo oppido pons ad Helvetios pertinet. Allobrogibussese vel persuasuros, quod nondum bono animo in populum Romanum viderentur, existimabant vel vicoacturos ut per suos fines eos ire paterentur. Omnibus rebus ad profectionem comparatis diem dicunt, qua die ad ripam Rhodani omnes conveniant. is dies erat a. d. V. Kal. Apr. L. Pisone, A. Gabinioconsulibus.

7. Caesari cum id nuntiatum esset, eos per provinciam nostram iter facere conari, maturat ab urbeproficisci et quam maximis potest itineribus in Galliam ulteriorem contendit et ad Genavam pervenit. [2] Provinciae toti quam maximum potest militum numerum imperat (erat omnino in Gallia ulteriorelegio una), pontem, qui erat ad Genavam, iubet rescindi. [3] Ubi de eius aventu Helvetii certiores factisunt, legatos ad eum mittunt nobilissimos civitatis, cuius legationis Nammeius et Verucloetiusprincipem locum obtinebant, qui dicerent sibi esse in animo sine ullo maleficio iter per provinciamfacere, propterea quod aliud iter haberent nullum: rogare ut eius voluntate id sibi facere liceat. Caesar, quod memoria tenebat L. Cassium consulem occisum exercitumque eius ab Helvetiis pulsum et subiugum missum, concedendum non putabat; [4] neque homines inimico animo, data facultate perprovinciam itineris faciundi, temperaturos ab iniuria et maleficio existimabat. [5] Tamen, ut spatiumintercedere posset dum milites quos imperaverat convenirent, legatis respondit diem se addeliberandum sumpturum: si quid vellent, ad Id. April. reverterentur.

8. Interea ea legione quam secum habebat militibusque, qui ex provincia convenerant, a lacuLemanno, qui in flumen Rhodanum influit, ad montem Iuram, qui fines Sequanorum ab Helvetiisdividit, milia passuum XVIIII murum in altitudinem pedum sedecim fossamque perducit. [2] Eo opereperfecto praesidia disponit, castella communit, quo facilius, si se invito transire conentur, prohiberepossit. [3] Ubi ea dies quam constituerat cum legatis venit et legati ad eum reverterunt, negat se moreet exemplo populi Romani posse iter ulli per provinciam dare et, si vim lacere conentur, prohibiturumostendit. [4] Helvetii ea spe deiecti navibus iunctis ratibusque compluribus factis, alii vadis Rhodani, qua minima altitudo fluminis erat, non numquam interdiu, saepius noctu si perrumpere possentconati, operis munitione et militum concursu et telis repulsi, hoc conatu destiterunt.

9. Relinquebatur una per Sequanos via, qua Sequanis invitis propter angustias ire non poterant. [2] His cum sua sponte persuadere non possent, legatos ad Dumnorigem Haeduum mittunt, ut eodeprecatore a Sequanis impetrarent. [3] Dumnorix gratia et largitione apud Sequanos plurimumpoterat et Helvetiis erat amicus, quod ex ea civitate Orgetorigis filiam in matrimonium duxerat, etcupiditate regni adductus novis rebus studebat et quam plurimas civitates suo beneficio habereobstrictas volebat. [4] Itaque rem suscipit et a Sequanis impetrat ut per fines suos Helvetios irepatiantur, obsidesque uti inter sese dent perficit: Sequani, ne itinere Helvetios prohibeant, Helvetii, utsine maleficio et iniuria transeant.

10. Caesari renuntiatur Helvetiis esse in animo per agrum Sequanorum et Haeduorum iter inSantonum fines facere, qui non longe a Tolosatium finibus absunt, quae civitas est in provincia. [2] Idsi fieret, intellegebat magno cum periculo provinciae futurum ut homines bellicosos, populi Romaniinimicos, locis patentibus maximeque frumentariis finitimos haberet. [3] Ob eas causas ei munitioniquam fecerat T. Labienum legatum praeficit; ipse in Italiam magnis itineribus contendit duasque ibilegiones conscribit et tres, quae circum Aquileiam hiemabant, ex hibernis educit et, qua proximum iterin ulteriorem Galliam per Alpes erat, cum his quinque legionibus ire contendit. [4] Ibi Ceutrones etGraioceli et Caturiges locis superioribus occupatis itinere exercitum prohibere conantur. Compluribushis proeliis pulsis ab Ocelo, quod est oppidum citerioris provinciae extremum, in fines Vocontiorumulterioris provinciae die septimo pervenit; inde in Allobrogum fines, ab Allobrogibus in Segusiavosexercitum ducit. Hi sunt extra provinciam trans Rhodanum primi.

11. Helvetii iam per angustias et fines Sequanorum suas copias traduxerant et in Haeduorum finespervenerant eorumque agros populabantur. [2] Haedui, cum se suaque ab iis defendere non possent, legatos ad Caesarem mittunt rogatum auxilium: [3] ita se omni tempore de populo Romano meritosesse ut paene in conspectu exercitus nostri agri vastari, liberi [eorum] in servitutem abduci, oppidaexpugnari non debuerint. Eodem tempore quo Haedui Ambarri, necessarii et consanguineiHaeduorum, Caesarem certiorem faciunt sese depopulatis agris non facile ab oppidis vim hostiumprohibere. [4] Item Allobroges, qui trans Rhodanum vicos possessionesque habebant, fuga se adCaesarem recipiunt et demonstrant sibi praeter agri solum nihil esse reliqui. [5] Quibus rebus adductusCaesar non expectandum sibi statuit dum, omnibus, fortunis sociorum consumptis, in SantonosHelvetii pervenirent.

12. Flumen est Arar, quod per fines Haeduorum et Sequanorum in Rhodanum influit, incredibililenitate, ita ut oculis in utram partem fluat iudicari non possit. Id Helvetii ratibus ac lintribus iunctistransibant. [2] Ubi per exploratores Caesar certior factus est tres iam partes copiarum Helvetios idflumen traduxisse, quartam vero partem citra flumen Ararim reliquam esse, de tertia vigilia cumlegionibus tribus e castris profectus ad eam partem pervenit quae nondum flumen transierat. [3] Eosimpeditos et inopinantes adgressus magnam partem eorum concidit; reliqui sese fugae mandaruntatque in proximas silvas abdiderunt. [4] Is pagus appellabatur Tigurinus; nam omnis civitas Helvetia inquattuor pagos divisa est. [5] Hic pagus unus, cum domo exisset, patrum nostrorum memoria L. Cassium consulem interfecerat et eius exercitum sub iugum miserat. [6] Ita sive casu sive consiliodeorum immortalium quae pars civitatis Helvetiae insignem calamitatem populo Romano intulerat, eaprinceps poenam persolvit. [7] Qua in re Caesar non solum publicas, sed etiam privatas iniurias ultusest, quod eius soceri L. Pisonis avum, L. Pisonem legatum, Tigurini eodem proelio quo Cassiuminterfecerant.

13. Hoc proelio facto, reliquas copias Helvetiorum ut consequi posset, pontem in Arari faciendumcurat atque ita exercitum traducit. [2] Helvetii repentino eius adventu commoti cum id quod ipsidiebus XX aegerrime confecerant, ut flumen transirent, illum uno die fecisse intellegerent, legatos adeum mittunt; cuius legationis Divico princeps fuit, qui bello Cassiano dux Helvetiorum fuerat. [3] Is itacum Caesare egit: si pacem populus Romanus cum Helvetiis faceret, in eam partem ituros atque ibifuturos Helvetios ubi eos Caesar constituisset atque esse voluisset; [4] sin bello persequi perseveraret, reminisceretur et veteris incommodi populi Romani et pristinae virtutis Helvetiorum. Quod improvisounum pagum adortus esset, cum ii qui flumen transissent suis auxilium ferre non possent, ne ob eamrem aut suae magnopere virtuti tribueret aut ipsos despiceret. Se ita a patribus maioribusque suisdidicisse, ut magis virtute contenderent quam dolo aut insidiis niterentur. [5] Quare ne committeret utis locus ubi constitissent ex calamitate populi Romani et internecione exercitus nomen caperet autmemoriam proderet.

 …..

 

Dieser Beitrag wurde unter Julius Caesar, Lateinische Klassiker veröffentlicht. Setze ein Lesezeichen auf den Permalink.

Schreibe einen Kommentar

Deine E-Mail-Adresse wird nicht veröffentlicht.